- OXIMUM
- OXIMUMvulgo Hyesmes, oppid. Galliae Celticae in Normannia clarum, inter Aquilam et Cadomum, longitud. 21. 20. latitud. 48. 54. In colle, 4. leuc. a Sagio in Boream, 8. ab Aquila in Occasum, uti 9. a Falesia, 16. a Cadomo in Eurum Baudrandus. Aliter Exmes, sub Saiensi Episcopo, qui nonnumquam ibi sedem habuisse potuit, numquam autem civitas haec aut sedes Episcopi Saiensis primaria, aut caput gentis fuit, Saiis semper subiecta. Hinc Pagus Oximensis, vulgo l'Hiesmois, aut le pays d' Hiesmois qui pagos minores duos, Alentionensem et Saiensem, olim continuit. In hoc villa Tasiliacum, vulgo Ville Taillac, Fortum, devita Germ. c. 54. Item locus qui Monsfortis dictus, Oximus, et Guaceium (Gassay) memorantur Orderic. Vitali l. 6. Incolae Oximenses, et Oximi dicuntur, l. 8. et 13. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Itque male confundit Robertus Cenalis aliique, Saios sedem Episcopalem in Normannia, et locum Oximum, Oximosque, ei vicinum atque subiectum, cum Osismiis vel (ut tum vulgo loquebantur) cum Oximensi Episcopatu Britanniae Aremoricae, similitudine nominum decepti. Interim pago Oximensi nomen dedit. Vicecomitis Oximensium Rogerii de monte Gomerici, Literae eius meminêre, apud Vales. ibid. voce Saii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.